TREMULI Equi

TREMULI Equi
TREMULI Equi
animosissimi. Nemesianus, Cyneget. v. 225.
Ardua frons, auresque agiles, capitique decoro
Altus honos, oculique vagô splendore micantes.
Fumant humentes calida de nare vapores,
Nec spes officium standi tenet, ungula terram
Crebra ferit, virtusque artus animosa fatigat.
Et paulo post, v. 235.
Nec non terribiles spirabile lumen anheli
Provolvunt flatus, et lumina vivida torquent,
Hinnitusque cient tremuli, frenisque repugnant.
Vide Casp. Barthium ad Statium, Theb. l. 6. v. 396. Sed et in homine tremor non semper timiditatis argumentum est. Garsiam enim Sancii fil. Navarrae Regem, quoties rumores belli audiebat vel praeliô decernere necesle habebat, totum primo tremuisse, postmodum vero animosissime perstitisle, Tremulosi hinc cognomen nactum, discim us ex Roder. Toletano Rer. Hisp. l. 5. c. 23. quod idem de Ludov. Tremollio, fortissimo exercituum sub Ludovico XII. Duce, Gallica Historia suggerit. In Anglia vero, Fanatici quidam corporis tremorem, etiam inter religionis suae arcana, habent, inde Tremulantes nonnullis, ut apud Macros Fratres videre est in Hierol. aliis Trepidantes, vulgo Quackers vocitati, de quibus supra aliquid diximus. Alias Tremuli, οἱ περὶ τὰ νεῦρα πεπονθότες, Plin. l. 27. c. 10. extr. de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 397.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • EQUUS — I. EQUUS cum robore, rum celeritate, commendatur, unde adeo multiplex eius in vita usus. Celeritatis inprimis magnum argumentum est, quod intra 24. horas, secundum Arabes, iter expediunt centenorum millium, ut est apud Ludov. Romanum Navigat. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HIPPOMANES — I. HIPPOMANES Archon Athenis, τῶ Δεκαετῶν seu Decennalium IV. τῶ Κοδριδῶν τοῦ γένους, e Codri stirpe, dicitur Βα???ιλεύςας, Suid. in Πάριππον. Nam et decenali huic Magistratui Regis nomen, quamvis minus proprie dari nonnumquam diximus in voce… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”